- DIALOGISTA
- DIALOGISTAab Avidio Cassio per contemptum, appellatus Marc. Antoninus Imp. apud Vulcat. Gallican. Nec defuêre, qui illum Catilinam vocarunt: quum et ipse se ita gauderet appellari, addens futurum se Sergium, si Dialogistam occidisset, Antoninum hoc nonune significans: qui tantum enituit in Philosophia, ut iturus ad bellum etc. Quam interpretationem ut Vulcatius adiceret, non magnopere opus erat; non enim obscurum est, Marcum intelligi a Cassio: qui in Ep. ad generum, Marcus Antoninus, ait, philosophater et quoerit de elementia, et de animis et de honesto et de iusto, quibus verbis vor Dialogista exponitur. Sed magis Marc. ipse nobis aperit, qui se puerum Dialogos testatur scripsisse, Παρὰ Διογνήτου γὸ γράψαι διαλόγους εν παιδι. Verum paenituisse eum scripti eius postea videtur, quod id scriptionis multa habeat φαντασιόπληκτα et ad ostentationem comparata, ut ibidem subicit, Casaub. ad h. l. Cum Vulcatio vero pugnat Dio, qui disertim scribit, ne levissimâ quidem unquam contumeliâ aut minimo maledicto perstrictum a Cassio Marc. uti nec ipsum Cassium a Marco convitiis ullo modo lacessitum, nisi quod ingratum eum saepius compellaverit, vide illum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.